monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 59
{XXXVIII} Scamonium quoque dissolutione stomachi bilem detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes drh II obolis eius II. est autem sucus herbae ab radice ramosae, pinguibus foliis, triangulis, albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui et albo solo.